라틴어 문장 검색

sunt et illae breves, vagi per ritu ferarum, et illud Ciceronis in Clodium, quo ex iudicio velut ex incendio nudus effugit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 143:3)
Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare nos consules ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 167:4)
hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 168:1)
alia vana, ut suadentis purpuratis, ut Alexandrum Babylonis incendio sepeliant, Alexandrum sepelio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 207:1)
multi autem, cum a tempestate sumpserunt, incendio aut ruina finiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 269:1)
- Di talem avertite pestem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 217:2)
itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장3)
"Quoniam quidem circumventus", inquit, "ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam."
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장13)
Ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere ac, priusquam legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 32장2)
Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 32장3)
simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장6)
Namque alia belli facinora praeda magis quam detrimento fore, incendium vero crudele, inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장2)
Is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule, quae sciret, edicere, eadem fere, quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장4)
rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus conlubuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia conpleri.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION