라틴어 문장 검색

et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 29:2)
sub Histrici finem belli apud Ligures concilia de bello haberi coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 131:1)
patres eo magis utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 106:2)
praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 160:2)
aggressi facinus Macedones ut non inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 172:1)
postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex et a quinque milibus passuum communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 626:1)
cum victor equestri proelio rex parvo momento si adiuvisset debellatum esse clamaret, et opportune adhortanti supervenit phalanx quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 647:1)
quod inceptum eorum fors impedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 699:1)
cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis urbs esset, abstitit incepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 748:1)
alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 5:1)
tum terra marique - et classis adpulsa ab litore stabat - simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 108:2)
eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 149:1)
obsidio igitur parabatur, et opera ad oppugnationem fieri coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 154:1)
quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 386:1)
hoc unum bellum prius perpetratum quam coeptum Romae auditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 400:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION