라틴어 문장 검색

militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 710:1)
Aetolos nisi inermes de pace agentes non auditurum se;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 95:1)
cui custodiae centurio praeerat et libidinis et avaritiae militaris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 296:3)
hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 300:2)
nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum et centurio cum captiva venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 301:1)
ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici - tanti enim pepigerat - expleret, mulier lingua sua stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent imperavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 302:1)
quem priusquam complecteretur, caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam mulieris esset, et iniuriam corporis et ultionem violatae per vim pudicitiae confessa viro est aliaque, ut traditur, sanctitate et gravitate vitae huius matronalis facinoris decus ad ultimum conservavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 303:2)
Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 339:1)
Thraecas praeda ipsa impeditos oneribus et plerosque, ut ad rapiendum vacuas manus haberent, inermes ad caedem praebet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 498:1)
quae cum regis Gallograecorum uxor fuisset, capta centurionem qui ei vim intulerat occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha8)
ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 13:2)
multos eo die priusquam in urbem inveheretur in circo Flaminio tribunos praefectos equites centuriones, Romanos sociosque, donis militaribus donavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 60:1)
militibus ex praeda vicenos quinos denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 60:2)
militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 73:2)
pudor movit primos centuriones, qui inter tela hostium praetorem conspexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 361:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION