라틴어 문장 검색

Tertia fumantes incoquet igne genas . Noxia mille modis lacerabitur umbra , tuasque Aeacus in poenas ingeniosus erit . In te transcribet veterum tormenta reorum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 9:4)
Quin animum firmas, teque ipsa reconligis, Iphi, consiliique inopes et stultos excutis ignes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:18)
Pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante, rursus erant domino stultae praecordia mentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 20:2)
Ut sua maturus complevit tempora venter, alipedis de stirpe dei versuta propago nascitur, Autolycus, furtum ingeniosus ad omne, candida de nigris et de candentibus atra qui facere adsuerat, patriae non degener artis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 39:1)
vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos optarat stulte, tangere nollet equos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 144)
immo ita si scitis, si me meus abstulit error, stultaque mens nobis, non scelerata fuit, quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica iussa mihi, hoc duce si dixi felicia saecula, proque Caesare tura piis Caesaribusque dedi, - si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 257)
haec quoque vitet, in culpam siqua est ingeniosa suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1128)
non equidem vellem, sed me mea fata trahebant, inque meas poenas ingeniosus eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1156)
quid, si scripsissem mimos obscena iocantes, qui semper vetiti crimen amoris habent, in quibus assidue cultus procedit adulter, verbaque dat stulto callida nupta viro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1223)
non foret Eumedes orbus, si filius eius stultus Achilleos non adamasset equos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 412)
stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas, quae non ulla tibi fertque feretque dies?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 84)
materia est propriis ingeniosa malis, et quota fortunae pars est in carmine nostrae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 114)
inter Sauromatas ingeniosus eram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 143)
omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto terga, vapor, dederis Ausoniamque petas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 520)
192. Exempli gratia, productionis progressus cursus magis ingeniosus meliusque ordinatus disparitatem emendare potest inter immodicam rerum consumendarum technologicam tractationem atque modicum ad prementes quaestiones hominum expediendas usum;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 246:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION