라틴어 문장 검색

multos illa dies incomptis maesta capillis sederat, iniusto multa locuta salo, et quamvis numquam post haec visura, dolebat illa tamen, longae conscia laetitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 156)
dum licet, iniusto subtrahe colla iugo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 510)
quis esculentus abstemium competenter arguerit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:6)
si eum qui pascendo ieiunet, vanitatis arguitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 10:15)
tu tamen etsi ceteris eris in hoc genere pugnandi dimicaturus, si quid iudicio meo censes adquiescendum (neque enim iniustum est credere experto), senatorem nostrum, hospitem meum, conflictui huic facies exsortem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 8:1)
quarum relatione succensus ultro primus, ut longe inferiorem decet, ad solvenda officia procurro nec vereor garrulitatis aliquando argui, qui potui taciturnitatis hucusque culpari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 2:4)
qui redux nobis atque oppido gloriabundus, quippe perceptis tot voluminibus, quaecumque detulerat, quamquam mercari paratis, quod tamen civis (nec erat iniustum), pro munere ingessit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 1:3)
"en aliud furto scelus et spolia hospita portans navigat iniustae temerarius arbiter Idae, eheu quos gemitus terris caeloque daturus, quos mihi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권27)
tunc flere et scindere vestes et famulos lassare greges et vincere planctus Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis caelicolas solamen erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam12)
nonne horridus inde invidia superos iniustaque Tartara pulsem?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum45)
"neque te furibundae crimine mentis arguerim:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권161)
"positis gentilibus armis quae tibi festa litant, bellum lacrimasque metumque cognatumque nefas, iniusti munera regni, pendimus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권174)
"quos arguo divos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권228)
saepe etiam iniustis conlatum viribus hostem - is vigor ingenio, tanta experientia dextrae est - ultro audax animis intratque et obumbrat et alte adsilit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권299)
adsistunt lacrimis atque igne tumentes Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum arguit, ille autem supera compage soluta nec solitus sentire metus expavit oborta sidera, iucundaque offensus luce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권9)

SEARCH

MENU NAVIGATION