라틴어 문장 검색

non Dindymene, non adytis quatit mentem sacerdotum incola Pythius, non Liber aeque, non acuta sic geminant Corybantes aera, tristes ut irae, quas neque Noricus deterret ensis nec mare naufragum nec saevos ignis nec tremendo Iuppiter ipse ruens tumultu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 162)
in me tota ruens Venus Cyprum deseruit nec patitur Scythas et versis animosum equis Parthum dicere nec quae nihil attinent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 193)
Nondum subacta ferre iugum valet cervice, nondum munia conparis aequare nec tauri ruentis in venerem tolerare pondus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 51)
sed quid Typhoeus et validus Mimas aut quid minaci Porphyrion statu, quid Rhoetus evolsisque truncis Enceladus iaculator audax contra sonantem Palladis aegida possent ruentes?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 413)
vis consili expers mole ruit sua, vim temperatam di quoque provehunt in maius;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 415)
qui lora restrictis lacertis sensit iners timuitque mortem, hic, unde vitam sumeret inscius, pacem duello miscuit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 511)
monte decurrens velut amnis, imbres quem super notas aluere ripas, fervet inmensusque ruit profundo Pindarus ore, laurea donandus Apollinari, seu per audacis nova dithyrambos verba devolvit numerisque fertur lege solutis, seu deos regesque canit, deorum sanguinem, per quos cecidere iusta morte Centauri, cecidit tremendae flamma Chimaerae, sive quos Elea domum reducit palma caelestis pugilemve equomve dicit et centum potiore signis munere donat, flebili sponsae iuvenemve raptum plorat et viris animumque moresque aureos educit in astra nigroque invidet Orco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 22)
Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in avis vagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 41)
horum tu in numerum voto ruis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1417)
utor permisso, caudaeque pilos ut equinae paulatim vello et demo unum, demo etiam unum, dum cadat elusus ratione ruentis acervi, qui redit in fastos et virtutem aestimat annis miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 117)
festinat calidus mulis gerulisque redemptor, torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, tristia robustis luctantur funera plaustris, hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 243)
Quo, quo scelesti ruitis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 71)
Altera iam teritur bellis civilibus aetas, suis et ipsa Roma viribus ruit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 161)
ruebat flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Rupilii et Persii rixam facete describit.13)
quare templa ruunt antiqua Deum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION