라틴어 문장 검색

riget superba Tantalis luctu parens maestusque Phrygio manat in Sipylo lapis.
(세네카, Hercules Furens 5:38)
cingitur duplici vado * adversa Ditis regia, atque ingens domus umbrante luco tegitur, hic vasto specu pendent tyranni limina, hoc umbris iter, haec porta regni, campus hanc circa iacet, in quo superbo digerit vultu sedens animas recentes dira maiestas dei.
(세네카, Hercules Furens 11:4)
O quod superbae non habent umquam domus, fidele semper regibus nomen Licha, cape hos amictus, nostra quos nevit manus, dum vagus in orbe fertur et victus mero tenet feroci Lydiam gremio nurum, dum poscit Iolen;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:14)
laxabit atri carceris iam iam fores Pluton superbus, vincula excutiet patri caelumque reddet, ille qui pro fulmine tuisque facibus natus in terris eram, ad Styga revertor:
(세네카, Hercules Oetaeus 17:6)
superba matres inter Argolicas eris.
(세네카, Hercules Oetaeus 22:32)
curru superbum vecta transcendes caput.
(세네카, Hercules Oetaeus 28:26)
Difficile quam sit animum ab ira flectere iam concitatum quamque regale hoc putet sceptris superbas quisquis admovit manus, qua coepit ire, regia didici mea.
(세네카, 메데아 4:39)
Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens.
(세네카, 메데아 5:1)
- vultus citatus ira riget et caput feroci quatiens superba motu regi minatur ultro.
(세네카, 메데아 13:2)
ira, qua ducis, sequor, utinam superbae turba Tantalidos meo exisset utero bisque septenos parens natos tulissem!
(세네카, 메데아 14:36)
i nunc, superbe, virginum thalamos pete, relinque matres, Vnus est poenae satis.
(세네카, 메데아 15:23)
adice his superbam paelicem, nostrae domus spoliis nitentem", cuius in munus suam Stygiae parentem natus imposuit rati, quam dira post naufragia superato mari ferro interemit saevior pelagi fretis:
(세네카, 옥타비아 2:19)
opibus superba, gaudium capiet breve.
(세네카, 옥타비아 4:4)
vera priorum virtus quondam Romana fuit verumque genus Martis in illis sanguisque viris, illi reges hac expulerunt urbe superbos ultique tuos sunt bene manes, [virgo, dextra caesa parentis ne servitium paterere grave et improba ferret praemia victrix dira libido.
(세네카, 옥타비아 5:14)
licet extruat marmoribus atque auro tegat superbus aulam, limen armatae ducis servent cohortes, mittat immensas opes exhaustus orbis, supplices dextram petant Parthi cruentam, regna divitias ferant:
(세네카, 옥타비아 9:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION