라틴어 문장 검색

quod si tantam vim rerum maximarum arte sua rhetorici illi doctores complecterentur, quaerebat, cur de prooemiis et de epilogis et de huius modi nugis - sic enim appellabat - referti essent eorum libri, de civitatibus instituendis, de scribendis legibus, de aequitate, de iustitia, de fide, de frangendis cupiditatibus, de conformandis hominum moribus littera nulla in eorum libris inveniretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 86:1)
'Ego vero' inquit 'istis obsequi studeo neque gravabor breviter meo more, quid quaque de re sentiam, dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 107:1)
'Dicam equidem, quoniam institui, petamque a vobis,' inquit 'ne has meas ineptias efferatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 111:1)
nunc vero, Crasse, mea quoque te iam causa rogo, ut, quoniam tantum habemus oti, quantum iam diu nobis non contigit, ne graveris exaedificare id opus, quod instituisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 164:3)
Cum Q. Scaevola, aequalis et conlega meus, homo omnium et disciplina iuris civilis eruditissimus et ingenio prudentiaque acutissimus et oratione maxime limatus atque subtilis atque, ut ego soleo dicere, iuris peritorum eloquentissimus, eloquentium iuris peritissimus, ex scripto testamentorum iura defenderet negaretque, nisi postumus et natus et, ante quam in suam tutelam veniret, mortuus esset, heredem eum esse posse, qui esset secundum postumum et natum et mortuum heres institutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 180:3)
nihil est enim, quod ad artem redigi possit, nisi ille prius, qui illa tenet, quorum artem instituere vult, habet illam scientiam, ut ex eis rebus, quarum ars nondum sit, artem efficere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 186:5)
nam nunc, quibus studendum rebus esset accepimus, quod ipsum est tamen magnum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 205:4)
Philosophi denique ipsius, qui de sua vi ac sapientia unus omnia paene profitetur, est tamen quaedam descriptio, ut is, qui studeat omnium rerum divinarum atque humanarum vim naturam causasque nosse et omnem bene vivendi rationem tenere et persequi, nomine hoc appelletur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 212:4)
Reprehendebat igitur Galbam Rutilius, quod is C. Sulpici Gali propinqui sui Q. pupillum filium ipse paene in umeros suos extulisset, qui patris clarissimi recordatione et memoria fletum populo moveret, et duos filios suos parvos tutelae populi commendasset ac se, tamquam in procinctu testamentum faceret sine libra atque tabulis, populum Romanum tutorem instituere dixisset illorum orbitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 228:1)
Quod vero viros bonos iure civili fieri putas, quia legibus et praemia proposita sint virtutibus et supplicia vitiis, equidem putabam virtutem hominibus, si modo tradi ratione possit, instituendo et persuadendo, non minis et vi ac metu tradi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 247:2)
si leges nobis aut si hominum peritorum responsa cognoscenda sunt, veremur ne ea, si ab adulescentia iuri civili minus studuerimus, non queamus cognoscere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 250:4)
imiteturque illum, cui sine dubio summa vis dicendi conceditur, Atheniensem Demosthenem, in quo tantum studium fuisse tantusque labor dicitur, ut primum impedimenta naturae diligentia industriaque superaret, cumque ita balbus esset, ut eius ipsius artis, cui studeret, primam litteram non posset dicere, perfecit meditando, ut nemo planius esse locutus putaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:3)
illud autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne sine omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 5:2)
nemo enim studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis atque in foro eluceat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:2)
Qua re ego tibi oratorem sic iam instituam, si potuero, ut quid efficere possit ante perspiciam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION