라틴어 문장 검색

nam quibus instrui veteres oratores soliti sint, dixisti differentiamque nostrae desidiae et inscientiae adversus acerrima et fecundissima eorum studia demonstrasti:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 2:1)
fides antiquitatis religione firmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 1:2)
Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 4:1)
nam adversus moras obsidionis annuis copiis firmabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 2:3)
quod tum praesidiis firmabatur atque omnis propior sinus tenebatur, summotis velut in aliam insulam hostibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 23장 2:2)
eamque partem Britanniae quae Hiberniam aspicit copiis instruxit, in spem magis quam ob formidinem, si quidem Hibernia medio inter Britanniam atque Hispaniam sita et Gallico quoque mari opportuna valentissimam imperii partem magnis in vicem usibus miscuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 1:2)
simul instruebatur acies, cum Agricola quamquam laetum et vix munimentis coe+rcitum militem accendendum adhuc ratus, ita disseruit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 1:3)
instinctos ruentisque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo milium erant, mediam aciem firmarent, equitum tria milia cornibus adfunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 2:1)
Titus Vinius manendum intra domum, opponenda servitia, firmandos aditus, non eundum ad iratos censebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장4)
sed Otho ne vulgi largitione centurionum animos averteret, fiscum suum vacationes annuas exoluturum promisit, rem haud dubie utilem et a bonis postea principibus perpetuitate disciplinae firmatam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장11)
testamentum Titi Vinii magnitudine opum inritum, Pisonis supremam voluntatem paupertas firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장11)
instructi intentique signum profectionis exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장7)
aeternitas rerum et pax gentium et mea cum vestra salus incolumitate senatus firmatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장18)
trierarchi, nutantes seu dolo, adloquendos sibi milites et paratis omnium animis reversuros firmaverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장5)
sed acies ita instructa ut pars classicorum mixtis paganis in collis mari propinquos exurgeret, quantum inter collis ac litus aequi loci praetorianus miles expleret, in ipso mari ut adnexa classis et pugnae parata conversa et minaci fronte praetenderetur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION