라틴어 문장 검색

ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 146:2)
est etiam genus argumentorum aliud quod ex facti vestigiis sumitur, ut telum cruor clamor auditus titubatio permutatio coloris, oratio inconstans, tremor eorum, aliorum quid quod sensu percipi possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 3:1)
In his igitur rebus cum bona sint, facile est intellectu quae sint contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 1:5)
Quamquam nostri casus plus honoris habuerunt quam laboris neque tantum molestiae, quantum gloriae, maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepimus quam ex laetitia improborum dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 11:1)
numquam enim, quale sit illud, de quo disputabitur, intellegi poterit, nisi, quid sit, fuerit intellectum prius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 63:4)
Themistocles omnium civium perceperat nomina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 28:3)
Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiaris meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 31:1)
cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:9)
quod quo magis intellegi posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem voluptate corporis, quanta percipi posset maxima;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:2)
reliqua autem tempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 89:5)
nec quisquam rex Persarum potest esse, qui non ante magorum disciplinam scientiamque perceperit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 132:1)
Hic magna quaedam exoritur, neque ea naturalis, sed artificiosa somniorum [Antiphontis] interpretatio eodemque modo et oraculorum et vaticinationum [sunt enim explanatores, ut grammatici poe+tarum]. Nam ut aurum et argentum, aes, ferrum frustra natura divina genuisset, nisi eadem docuisset, quem ad modum ad eorum venas perveniretur, nec fruges terrae bacasve arborum cum utilitate ulla generi humano dedisset, nisi earum cultus et conditiones tradidisset, materiave quicquam iuvaret, nisi consectionis eius fabricam haberemus, sic cum omni utilitate, quam di hominibus dederunt, ars aliqua coniuncta est, per quam illa utilitas percipi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 167:1)
Ea quibus bene percepta sunt, ii non saepe falluntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 170:5)
quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis, tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam, quae sit vel sterilitas agrorum vel fertilitas futura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 188:2)
Nullam enim esse divinationem neque earum rerum, quae sensibus percipiantur, neque earum, quae arte tractentur, neque earum, quae in re publica versentur (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION