라틴어 문장 검색

Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 9:1)
Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 6:3)
Is ad me rescripsit petivitque ut rationem dicerem cur tertium ac non tertio scripsissem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, I 4:1)
Palinurus est aput inferos, petens ab Aenea ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 3:1)
Inscitissime igitur petit ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam gentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 6:1)
Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas, venia sibi ante eius imperitiae petita, composuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 1:1)
Nam petere veniam solemus, aut cum inprudentes erravimus aut cum compulsi peccavimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 5:3)
Dic, inquit, oro te, quis perpulit ut id committeres, quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 5:4)
CRITOLAUS scripsit legatos Mileto publicae rei causa venisse Athenas, fortasse an auxilii petendi gratia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, IX 2:1)
Omnes nos qui verba facimus aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 3:2)
verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 4:2)
Qui prodeunt dissuasuri ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 5:1)
qui suadent ut accipiatis, hi quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mitridate rei familiari suae pretium et praemium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, X 5:2)
Sed enim, cum eadem ipsa verba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus ut consideraremus quae vis quodve emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis voluptate inani perfunderent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 6:1)
Postea brevi tempore, cum idem illi qui de magistro destinando petierant praesentes essent, vinum ait quod tum biberet non esse id ex valitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum, vel Rodium aliquod vel Lesbium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, V 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION