라틴어 문장 검색

Quibus submotis omnes sagittarii funditoresque destituti inermes sine praesidio interfecti sunt.
(카이사르, 내란기, 3권 93:8)
Interfectus est etiam fortissime pugnans Crastinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in os adversum coniecto.
(카이사르, 내란기, 3권 99:2)
Domitius ex castris in montem refugiens, cum vires eum lassitudine defecissent, ab equitibus est interfectus.
(카이사르, 내란기, 3권 99:7)
Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt.
(카이사르, 내란기, 3권 104:3)
ibi ab Achilla et Septimio interficitur.
(카이사르, 내란기, 3권 104:5)
Ampium conatum esse pecunias tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex provincia evocasse, ut his testibus in summa pecuniae uteretur, sed interpellatum adventu Caesaris profugisse.
(카이사르, 내란기, 3권 105:2)
Hoc sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes fiebant, compluresque milites in viis urbis omnibus partibus interficiebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 106:8)
Quos ille, cum in conspectum eius venissent, priusquam audiret aut, cuius rei causa missi essent, cognosceret, corripi atque interfici iussit;
(카이사르, 내란기, 3권 109:6)
quorum alter accepto vulnere occupatus per suos pro occiso sublatus, alter interfectus est.
(카이사르, 내란기, 3권 109:7)
Ptolomaeum patrem in regnum reduxerant, Bibuli filios duos interfecerant, bella cum Aegyptiis gesserant.
(카이사르, 내란기, 3권 110:11)
Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum, ut aequo proelio discederetur et neutri pellerentur (id efficiebant angustiae loci), paucisque utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria complexus noctu praemuniit.
(카이사르, 내란기, 3권 112:11)
Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni in parte Caesaris, cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus.
(카이사르, 내란기, 3권 112:18)
Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 12장5)
Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 12장7)
Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION