라틴어 문장 검색

unde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum chartae vel membranae de libris arborum volumina fiebant, id est conpaginabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5543)
est autem Arati, qui ait *̓εκ *διο`σ ἀρχώμεσθα το`ν οὐδέποτ' ἄνδρεσ ἐῶμεν ἄρ- ρητον. iovis omnia plena Lucanus "Iuppiter est quodcumque vides, quodcumque moveris", ipse alibi "spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 603)
et 'quaereret', quasi adhuc quod non esset, id est quasi intus in sulcis quaereret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1343)
deum namque ire per omnes t. t. m. ipse in sexto "caelum ac terras" cetera "spiritus intus alit", Lucanus "Iuppiter est quodcumque vides, quodcumque moveris".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2211)
aut intus clausis ut in luctu homines solent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2581)
"Mantuanus Maro nonne apertius, proximius, verius ' principio ' ait ' caelum ac terras ' et cetera mundi membra ' spiritus intus alit et infusa mens agitat, inde hominum pecudumque genus' et quicquid aliud animalium?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:3)
ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 57:1)
aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:4)
iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque barba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 23:3)
omnia enim, quae quidem intus inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil eorum supervacuaneum sit, nihil ad vitam retinendam non necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 121:6)
Quae primum oculos membranis tenuissimis vestivit et saepsit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:2)
ut illud Nasicae, qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse et illum intus esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 276:2)
nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus domique praestantior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 16:3)
sed cum multa sunt detracta et ad liniamenta oris perventum est, tum intellegas illud, quod iam expolitum sit, intus fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 69:9)
sed cum multa sunt detracta et ad lineamenta oris perventum est, tum intellegas illud quod iam expolitum sit intus fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 69:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION