라틴어 문장 검색

qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium213)
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장5)
Idem interdiu peior est, noctu tutior, ita tamen, si neque illum cibus, neque hunc cum vigilia labor statim sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장17)
Haec firmis servanda sunt, cavendumque ne in secunda valetudine adversae praesidia consumantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장18)
qui non concoxit, ex toto conquiescere ac neque labori se neque exercitationi neque negotiis credere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장4)
Ac ne his quidem athletarum exemplo vel certa esse lex vel inmodicus labor debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장27)
Si quis interdiu se inplevit, post cibum neque frigori neque aestui neque labori se debet committere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장41)
Si quibus de causis futura inedia est, labor omnis vitandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장43)
Omnem etiam laborem facilius vel puer vel senex quam insuetus homo sustinet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장9)
Atque ideo quoque nimis otiosa vita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장10)
Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장22)
Levatque lassitudinem etiam laboris mutatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장29)
eumque, quem novum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장30)
interdum valetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet, hoc cottidianum habeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장90)
Umidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et vigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장109)

SEARCH

MENU NAVIGATION