라틴어 문장 검색

contaminare dominam suam et trahere in cellam non est ausus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 16:7)
nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos et iocos et mensas percussum describeret.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 23:4)
Pedem et nostrum dicimus et lecti et veli et carminis, canem et venaticum et marinum et sidus ;
(세네카, 행복론, Liber II 152:3)
in villa aut in lecto suo, in media solitudine, quamvis ab omnibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 65:1)
S. Turannius fuit exactae diligentiae senex, qui post annum nonagesimum, cum vacationem procurationis ab C. Caesare ultro accepisset, componi se in lecto et velut exanimem a circumstante familia plangi iussit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 122:2)
" Ille me hodie non admisit, cum alios admitteret," et " sermonem meum aut superbe aversatus est aut palam risit," et " non in medio me lecto sed in imo collocavit," et alia huius notae, quae quid vocem nisi querellas nausiantis animi ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 54:2)
Quae non sunt irae, non magis quam tristitia est, quae ad conspectum mimici naufragii contrahit frontem, non magis quam timor, qui Hannibale post Cannas moenia circumsidente lectorum percurrit animos, sed omnia ista motus sunt animorum moveri nolentium nec adfectus sed principia proludentia adfectibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 12:2)
Demens, quid interest, quam lecti premas partem ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 215:2)
Numerus illi cotidie servorum velut imperatori exercitus referebatur, cui iam dudum divitiae esse debuerant duo vicarii et cella laxior.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 77:2)
auditus tamen longe maior erat quam lectus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 3:3)
Versae sunt in exsequias nuptiae mutatusque genialis lectus in funebrem, subiectae rogo felices faces.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.29)
coniunx modico nupta marito non disposito clara monili gestat pelagi dona rubentis, nec gemmiferas detrahit aures lapis Eoa lectus in unda, nec Sidonio mollis aeno repetita bibit lana rubores, nec Maeonia distinguit acu quae Phoebeis subditus euris legit Eois Ser arboribus.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:32)
satisfaciam uobis et fortasse efficiam, ut his sententiis lectis solidis et uerum habentibus a scolasticis recedatis:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 16:2)
ad sancta lecti iura legitimi petit.
(세네카, Troades 903:1)
Continuo vidit eam quidam iuvenis et eam concupivit et pre nimio amore cecidit in lectum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION