라틴어 문장 검색

Multa bona nostra nobis nocent, timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 9:4)
Ipsae voluptates in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrietates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:6)
Illud quidem aiebat tormentum nostra nos sentire opera, quod tunc trepidamus, cum prope a nobis esse credimus mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 16:1)
Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:1)
in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 4:3)
Si quid in hac re tormenti est, necesse est et fuisse, antequam prodiremus in lucem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 4:12)
Nemo libenter ad id redit, quod non sine tormento cogitaturus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 4:2)
quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum patientia et in morbo gravi temperantia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 5:4)
Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:8)
" Quid miraris, si ego paria bona dico alterius in convivio iacentis, alterius inter tormenta fortissime stantis, cum quod incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 18:6)
fortiter opstare tormentis et sitim perpeti morbo urente praecordia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 37:5)
Ait enim se vesicae et exul erati ventris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 47:4)
Tormenta abesse a me velim;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:2)
Deinde etiam tormentorum fortis patientia optabilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:6)
Si fortitudo optabilis est, et tormenta patienter ferre optabile est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION