라틴어 문장 검색

Quem interdiu vel domestica, vel civilia officia tenuerunt, huic tempus aliquod servandum curationi corporis sui est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 5:5)
Prima autem ejus curatio, exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 5:6)
Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 22:4)
quum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec optime praesagisse fateantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, Prooemium. De signis adversae valetudinis, et de communibus auxiliis. 1:3)
Neque vitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat, porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, V De signis longi morbi. 1:3)
si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant, quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse?
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 13:2)
Adversus quos ne dicam illud quidem, quod in vicino saepe quaedam notae positae, non bonos, sed imperitos medicos decipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 15:1)
Siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo :
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 17:3)
Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manus pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 39:1)
Cognitis indiciis, quae nos vel spe consolentur, vel metu terreant, ad curationes morborum transeundum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 1:1)
Maxime tamen in his medicus imperitus falli potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 3:2)
mulierique praegnanti post curationem quoque viribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 3:4)
in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique quantus in hac ipsa metus sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 7:4)
Sed id evenire non potest sub eo medico, qui scit ex quali corpore sanguis mittendus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 17:6)
Pridie vero abstinere debet aeger, ut aptus tali curationi sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION