라틴어 문장 검색

Et cum premia sint meritis mensuranda iuxta illud evangelicum "Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis", maxime nobili maxime preesse convenit. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:16)
Quantum ergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est Poeta noster introducens in primo Ilioneum orantem sic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:22)
14 Similiter etiam coniugio nobilitatum fuisse reperio.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 7:8)
9 At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:3)
4. Siquidem illustres heroes, Fredericus cesar et benegenitus eius Manfredus, nobilitatem ac rectitudinem sue forme pandentes, donec fortuna permisit humana secuti sunt, brutalia dedignantes.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 99:1)
7. Quare ipsum illustre merito profiteri debemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 165:1)
Et dicimus dignum esse quod dignitatem habet, sicut nobile quod nobilitatem;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 14:2)
3. Est etenim dignitas meritorum effectus sive terminus:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 15:1)
4. Sed cum in bene merentibus fiant comparationes, et in aliis etiam, ut quidam bene quidam melius quidam optime, quidam male quidam peius quidam pessime mereantur, et huiusmodi comparationes non fiant nisi per respectum ad terminum meritorum, quem dignitatem dicimus (ut dictum est), manifestum est ut dignitates inter se comparentur secundum magis et minus, ut quedam magne, quedam maiores, quedam maxime sint;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 16:1)
ergo cantiones nobiliores ballatis esse sequitur extimandas, et per consequens nobilissimum aliorum esse modum illarum, cum nemo dubitet quin ballate sonitus nobilitate excellant.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 37:5)
In his fuit Washingtonius, qui paulo post exercitus Britannici cladem insignem, cujus modo meminimus, indignans regia diplomate non ex merito, sed purpuratorum, optimatumve voluntate pendere, literas ad Gubernatorem Virginiensem aliosque misit, in quibus legem tam iniquam rescindi oportere dixit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.9)
Erga meritum tantum, haud ingrata fuit legio Virginiensis, quae, post ejus abdicationem, gratiarum actiones illi una voce decrevit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.20)
cura, autem, prudentiaque sibi opus esse merito duxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.78)
Franklinii ingenium, amorque in patriam, nomen ejus celeberrimum merito fecere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.24)
Civitates, autem, militibus fortibus, qui martia ob patriam pugnando vulnera passi, stipendia tam merito debita persolvere nequibant:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.30)

SEARCH

MENU NAVIGATION