라틴어 문장 검색

quae res in haec animalia cadere minime possunt, quae nihil suum habent, sed naturam aeris sequuntur et pro eius qualitate aut laeta videntur aut tristia, nec praedicere aeris naturam videntur, sed eam vel prosperam vel adversam advenientem sequuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4155)
media fert tristes sucos 'di' sine sibilo proferenda est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1261)
('tristes') austeros, amaros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 12610)
amnem severum tristem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 374)
contra Terentius "tristis severitas inest in vultu atque in verbis fides".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 375)
tristi amurca amaris olei sordibus perfundunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4481)
'deterior' minus bonus, ut et "tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes". deterior qui visus 'peior' a malo dicitur, 'deterior' a meliore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 893)
tristior vel propter occasum, vel propter propinquantem iam hiemis asperitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2351)
alii 'tibi has miserabilis Orpheus'. non humile autem numen dicit Tisiphonen, id est mortis ultricem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4535)
"invenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:2)
"Ne ille miserabilis, cuius in homine mortali spes omnis innititur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:4)
augebat etiam molestiam quod magna sapientium civium bonorumque penuria vir egregius con- iunctissimusque mecum consiliorum omnium societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat, dole- bamque quod non, ut plerique putabant, adversarium aut obtrectatorem laudum mearum sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 2:1)
tum igitur nihil recusans Galba pro sese et populi Romani fidem implorans cum suos pueros tum C. Galli etiam filium flens commendabat, cuius orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter recentem memoriam clarissimi patris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 2:1)
Rutilius autem in quodam tristi et severo genere dicendi versatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장2)
Eius conlega L. Bestia a bonis initiis orsus tribunatus - nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit - , vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION