라틴어 문장 검색

Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animum, ne laborum ac longae servitutis expectatione deficias ;
(세네카, 행복론, Liber II 160:4)
Quid ad- sedisse aegro et, cum valetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora et cadentes venas vino refecisse et medicum adduxisse morienti ?
(세네카, 행복론, Liber III 40:7)
Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur, at quamvis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu crescunt» ita aetas nostra bene disponenti multum patet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 5:3)
Maximum vivendi impedimentum est expectatio, quae pendet ex crastino, perdit hodiernum.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 49:7)
Singuli tantum dies, et hi per momenta, praesentes sunt ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:5)
Diem noctis expectatione perdunt, noctem lucis metu.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 100:4)
tantum enim necesse est timeat, quantum timeri voluit, et manus omnium observet et eo quoque tempore, quo non captatur, peti se iudicet nullumque momentum immune a metu habeat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 116:2)
Leve momentum in adventiciis rebus est et quod in neutram partem magnas vires habeat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 20:4)
Omnia ista ad exiguum momentum prosunt nec remedia doloris sed impedimenta sunt;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 118:4)
aves cum stridore magno inanes nidos circum- fremuerunt, intra momentum tamen quietae volatus suos repetunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:4)
et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum veloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 92:2)
Non puto parum momenti hanc eius vocem ad incitandas coniuratorum mentes addidisse ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:4)
Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 36:1)
itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cuius maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem vado transire temptavit, quod vix tutum est, etiam cum sensit aestatem et ad minimum deductus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 126:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION