라틴어 문장 검색

Nempe per hunc motum corpora similaria vertunt corpora alia affinia, aut saltem bene disposita et praeparata, in substantiam et naturam suam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:4)
Postremo videtur notatu dignum, quod in novem illis motibus, de quibus diximus, corpora tantum naturae suae conservationem appetere videntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:25)
qui motus videtur esse ex genere assimilationis, atque eo nomine quandoque a nobis promiscue vocatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:2)
Est enim motus diffusivus, et communicativus, et transitivus, et multiplicativus, sicut et ille;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:3)
Motus enim assimilationis procedit tanquam cum imperio et potestate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:5)
At motus excitationis procedit tanquam arte et insinuatione et furtim;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:7)
Etiam motus assimilationis multiplicat et transformat corpora et substantias;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:9)
At in motu excitationis, multiplicantur et transeunt virtutes tantum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:11)
Eminet autem iste motus praecipue in calido et frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:13)
sed tantum per excitationem partium corporis ad motum illum qui est Forma Calidi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:15)
Itaque longe tardius et difficilius excitatur calor in lapide aut metallo quam in aere, ob inhabilitatem et impromptitudinem corporum illorum ad motum illum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:17)
quia ob condensationem majorem spiritu illo destituuntur a quo motus iste excitationis plerunque incipit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:19)
Similiter magnes induit ferrum nova partium dispositione et motu conformi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:20)
Similiter fermentum panis, et flos cervisiae, et coagulum lactis, et nonnulla ex venenis, excitant et invitant motum in massa farinaria, aut cervisia, aut caseo, aut corpore humano, successivum et continuatum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:22)
Motus enim assimilationis simplex corpora ipsa transformat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION