라틴어 문장 검색

"vos eruditos miror et doctos viros, perpensa vitae quos gubernat regula, nescire vel divina vel mortalia quo iure constent, quanta maiestas regat quidquid creatum est, quae creavit omnia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1118)
"hic se videndum praestitit mortalibus, mortale corpus sumpsit inmortalitas, ut, dum caducum portat aeternus Deus, transire nostrum posset ad caelestia:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1242)
"post partum virginis, ex quo corporis humani naturam pristina origo deseruit carnemque novam vis ardua sevit, atque innupta Deum concepit femina Christum, mortali de matre hominem, sed cum Patre numen."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 115)
omne hominum rapit illa genus, mortalia cuncta occupat interitu, neque est violentius ullum terrarum vitium, quod tantis cladibus aevum mundani involvat populi damnetque gehennae.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1132)
"utque homini atque Deo medius intervenit Iesus, qui sociat mortale Patri, ne carnea distent Spiritui aeterno sitque ut Deus unus utrumque, sic, quidquid gerimus mentisque et corporis actu, spiritus unimodis texat conpagibus unus."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1217)
Namque haud tibi voltus mortalis, nec vox hominem sonat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 22:4)
sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:9)
Si genus humanum et mortalia temnitis arma at sperate deos memores fandi atque nefandi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:15)
Quod te per superos et conscia numina veri, per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam intemerata fides, oro, miserere laborum tantorum, miserere animi non digna ferentis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:22)
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit, et dono divom gratissima serpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:1)
Aspice - namque omnem, quae nunc obducta tuenti mortalis hebetat visus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:10)
Quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 4:4)
" Tali Cyllenius ore locutus mortalis visus medio sermone reliquit, et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:21)
Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:13)
Varium et mutabile semper femina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION