라틴어 문장 검색

Neque tamen pluribus locis deligari necesse est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 7:2)
invenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XX De tenuioris intestini morbo. 3:1)
Et quum in omni fluore ventris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quoties libet desidere, sed quoties necesse est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 2:3)
tamen, si circa tumor durus diu permanet, necesse est et diuturnum ulcus esse, et, sano quoque eo, tumorem permanere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 63:2)
cujus si plus fertur, quam quod simplici spatio convenit, plures sinus esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 48:5)
A secundo die, gravi quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel jam sanguis missus, vel alvus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 14:6)
Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 64:7)
quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 79:2)
Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res cogit, non est necesse:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 5:1)
quae necesse est aut pura siccaque sint, aut humida et purulenta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 5:2)
In iis quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamvis profectus evidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri, et sine his reddi saepe, manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 2:1)
animo intrepidus, misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore ejus motus vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus, quam necesse est, secet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 4:4)
Si vero ea fistula latius patuit, excisa necesse est latius foramen relinquat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 8:2)
eo facto, id necesse est labet, et facile auferatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 14:7)
Deinde, si plures pili sunt, necesse est longum tormentum, toties acu trajecta,magnam inflammationem moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION