라틴어 문장 검색

Etiam opera, quae jam inventa sunt, casui debentur et experientiae, magis quam scientiis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 19:1)
sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini et turbini, vel casus et experientiae vagae et inconditae undis et ambagibus permissa esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:5)
quae, si occurrat, casus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 185:2)
Itaque ratio illa humana, quam habemus, ex multa fide, et multo etiam casu, nec non ex puerilibus, quas primo hausimus, notionibus, farrago quaedam est et congeries.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 232:2)
si hominibus non quaerentibus, et aliud agentibus, multa utilia, tanquam casu quodam aut per occasionem, inventa sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:4)
Itaque longe plura et meliora, atque per minora intervalla, a ratione et industria et directione et intentione hominum speranda sunt, quam a casu et instinctu animalium et hujusmodi, quae hactenus principium inventis dederunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 258:8)
Atque haec tamen et similia per tot mundi aetates homines latuerunt, nec per philosophiam aut artes rationales inventa sunt, sed casu et per occasionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 263:5)
Est enim certe casus aliquis non minus in cogitationibus humanis, quam in operibus et factis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:9)
in qua licet nos utilissima et verissima praecepisse arbitremur, tamen necessitatem ei absolutam (ac si absque ea nil agi possit) aut etiam perfectionem non attribuimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:2)
itaque quae adhuc facta non sunt, qualia nec naturae vicissitudines, neque experimentales industriae, neque casus ipse, in actum unquam perduxissent, neque cogitationem humanam subitura fuissent, detegere et producere potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:8)
Si enim deprehendatur semel natura in variatione sua, ejusque ratio manifesta fuerit, expeditum erit eo deducere naturam per artem quo per casum aberraverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:5)
Quocirca omnia inventa, quae censeri possunt magis nobilia (si animum advertas), in lucem prodiere, nullo modo per pusillas enucleationes et extensiones artium, sed omnino per casum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 311:1)
Nihil autem repraesentat aut anticipat casum (cujus mos est ut tantum per longa saecula operetur), praeter inventionem formarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 311:2)
Quocirca particulares propositiones non habent praerogativam aliquam majorem, nisi tantum in casu migrationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:9)
Has etiam Instantias Decisorias et Judiciales, et in casibus nonnullis Instantias Oraculi et Mandati, appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION