라틴어 문장 검색

igitur ignosce ad tam sanctae conscientiae praerogativam raptim perniciterque properantibus, quandoquidem sententiam tuam nec victus ut stolidus accusat nec victor ut argutus inridet, veritatisque respectu dependunt tibi addicti reverentiam, gratiam liberati, proinde impense obsecro ut inter Alethium et Paulum quae veniunt in disceptationem, mox ut utrimque fuerint opposita, discingas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 2:1)
neque ad hanc nundinationem stimulo cupiditatis sed respectu avitae recordationis adducitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 2:2)
ecquid numquamne 1 respectu movebere familiaritatis antiquae, ut tandem a continuandi 2 silentii proposito pedem referas?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 1:5)
namque hoc officium vester potius amor quam geruli respectus elicuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:5)
quapropter imminentem querellam nostri doloris nequaquam valebis ulterius effundere,1 quia, succedentibus prosperis sive obliviscare seu neglegas gratiam antiquam, iuxta est acerbum, proinde si futura magni pensitas, scribe clerico, si praesentia, scribe collegae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 4:1)
si remissum, neglegens iudicatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 10:10)
interim Petrum, tribunicium virum, portitorem nostri sermonis, insinuo, qui id ipsum sedulo exposcit, quique quid negotii ferat praesentaneo conpendiosius potest intimare memoratu, cui, precor, quod in vobis opis est, intuitu paginae praesentis accedat, manente respectu nihilominus aequitatis, contra quam nec magis fami Uarium causas commendare consuevi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Auspicio salutem 2:1)
an ideo me fastidiendum negligendumque curasti, quia contemneres iuniorem?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 5:1)
"illum neglectis - pudet heu!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권200)
tu par adsuetus Homero ferre iugum senosque pedes aequare solutis versibus et numquam passu breviore relinqui, quid mirum, patria si te petiere relicta, quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni, quos Veneri plorata domus neglectaque tellus Alcidae vel quos e vertice Surrentino mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi, quos propiore sinu lituo remoque notatus collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt litora, qua mediis alte permixtus anhelat ignis aquis et operta domos incendia servant?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum55)
dependet - neglecta comam nec dives amictu - regales tamen ore notae, nec mersus acerbis exstat honos, tunc haec adeo stupefactus Adrastus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권339)
nullo venit ordine bellum, confusique duces volgo, et neglecta regentum imperia;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권300)
illam unam neglecto lumine caeli aspicit et vultu non exsatiatur amato.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권289)
illic arma et equos, ibant quibus ante superbi, funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권3)
Quam magnarum virium est neglegere laedentem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 561)

SEARCH

MENU NAVIGATION