라틴어 문장 검색

cum uix fides esset ullo modo rem successuram ideoque ne experiri quidem auderet, extremo hortantibus amicis palam pro contione utrumque temptauit, nec euentus defuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 7장 3:1)
sorte elegit per quos rapta bello restituerentur quique iudicia centumuiralia, quibus peragendis uix suffectura litigatorum uidebatur aetas, extra ordinem diiudicarent redigerentque ad breuissimum numerum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 10장 1:2)
cupiditatis quoque atque auaritiae uix suspicionem ullam aut priuatus umquam aut princeps aliquamdiu dedit, immo e diuerso magna saepe non abstinentiae modo sed etiam liberalitatis experimenta.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 1:3)
Iter vix quaternos capiebat armatos:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 15:1)
Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt, pallor deinde suffusus est et totum propemodum corpus vitalis calor liquit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 4:1)
Aetas quoque vix tantis matura rebus, sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 21:2)
Trahendi vero belli vix ullam esse rationem:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 9:1)
Vix fides habebatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 19:1)
Dareo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes sequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 27:1)
Pharnabazi quoque, cui summum imperium maritimae orae rex dederat, uxor cum filio excepta est, Mentoris filiae tres ac nobilissimi ducis Memnonis coniunx et filius, vixque ulla domus purpurati afuit tantae cladi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 15:2)
Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt, Africus vero prima quaeque congesta pulsu inlisi maris subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 10:2)
Ingens ergo animis militum desperatio incessit cernentibus profundum mare, quod vix divina ope posset inpleri:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 19:2)
Prorutis igitur lapidum cumulis, quibus iniecta terra sustinebatur, praeceps in profundum ruit, tantaeque molis vix ulla vestigia invenit Arabia rediens Alexander.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 8:1)
Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 7:1)
Incredibile dictu, inter vastas solitudines sita undique ambientibus ramis vix in densam umbram cadente sole contecta est, multique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt silvas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION