라틴어 문장 검색

Theologia igitur non est tantummodo verbum de Deo, sed potissimum acceptio et inquisitio altioris intellectus illius verbi quo Deus nos alloquitur, verbum quod Deus de se ipso profert, quia est dialogus aeternus communionis, et in hunc dialogum hominem admittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:9)
14. "Atque ut iudicium vestrum melius de hoc negotio informetur, iussit ut nonnulla apud vos proponerem de personis quae in hoc negotio intercedunt, nonnulla autem de negotii consequentiis quatenus in hoc regnum reflectere possint, nonnulla denique ex exmeplo eius in genere, neque tamen in alteram partem concludendo aut iudicium faciendo donec celsitudo sua fidele et politicum consilium vestrum de hac re intellexerit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 14:1)
sicut enim nonnulla sunt bona, quae non nisi ex malo proveniunt, ita et nonnulla sunt mala quae ex bono originem trahunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:13)
Quae copiae una cum aliis nonnullis Alemannorum Diximeum clanculum ingressae sunt insciis hostibus, atque oppidum pertranseuntes (additis nonnullis ex ipsius oppidi copiis) castra hostium negligenter custodita (utpote qui nihil tale metuebant) adortae sunt, ubi magna caedes facta fuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:11)
Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum viscera et interiora penetrare nequeunt, ut reperiuntur aedes nonnullae quae gradus nactae sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:2)
Primarii illi viri, consilio inter se habito, iusserunt ut copiae nonnullae numero haud exiguo se circa littora ostenderent, aliquaeque ex ipsis copias Perkinianas signis allicerent tanquam se cum illis coniuncturae, aliique nonnulli a littore se in interiora recipere et aufugure simularent, quo Perkinum ad homines suos in terram exponendos animarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:3)
Plerumque cum ab opere cessant et de loco decedunt, gravia hominum ambitusque damna relinquunt, ut laboris vacuitatem, vicos sine vita, nonnullas naturales copias exhaustas, silvas excisas, agriculturam locique pastionem ad inopiam redactas, crateres, colles absumptos, flumina polluta et nonnullas sociales operas, quae sustineri iam non possunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:8)
182. Provisa impactio ambitalis consiliorum ergolabicorum et inceptorum sinceros politicos et per dialogum excussos processus requirit, dum corruptela, quae veram ambitalem impactionem incepti per gratiarum commutationem tegit, saepe ad dubias pactiones faciendas ducit, quae ab officio renuntiationis nec non a diligenti dialogo abducunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 235:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION