라틴어 문장 검색

qui vana congerit, confitetur unum in anteactis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 104:5)
nam Vergilius illo loco, quo pullum equinum describit, cum dixisset, nec vanos horret strepitus, compluribus insertis alia figura quinto demum versu redit, tum, si qua sonum procul arma dedere, stare loco nescit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 54:2)
nam quo quaeque longius petita est, hoc plus adfert novitatis atque inexspectata magis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 137:2)
alia vana, ut suadentis purpuratis, ut Alexandrum Babylonis incendio sepeliant, Alexandrum sepelio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 207:1)
est enim grata eloquendo novitas et emutatio, et magis inopinata delectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:3)
Cornelius tamen Celsus adiicit verbis et sententiis figuras colorum, nimia profecto novitatis cupiditate ductus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 19:1)
falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 80:4)
unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 112:2)
nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 159:1)
ex quibus fere praeter novitatem brevitas etiam peti solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 166:2)
at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 212:1)
nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 45:1)
ideoque nonnulli senes in schola facti stupent novitate, cum in iudicia venerunt, et omnia suis exercitationibus similia desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 112:1)
nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non fallamus vana spe litigantem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 122:1)
mihi orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION