라틴어 문장 검색

et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장24)
Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장46)
" Iudas Maccabaeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribere nos socios et amicos vestros ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장20)
" Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장23)
auxilium feret gens Iudaeorum, prout tempus dictaverit illis, corde pleno
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장25)
Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장27)
Secundum haec verba ita constituerunt Romani populo Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장29)
Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: "Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장31)
Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장1)
Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장50)
Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장60)
Et cognovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant, denuntiavit;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장63)
" Quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad firmamentum?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장23)
Et misit eis secundum haec verba: " Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장25)
Et nunc absolvo vos et remitto Iudaeos a tributis et pretio salis et a coronis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION