라틴어 문장 검색

commendat Siculis furtim sua gaudia terris infidis Laribus natam commisit alendam, aethera deseruit Siculasque relegat in oras] ingenio confisa loci.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:65)
ibi autem habitasse Siculos ubi est Laurolavinium, manifestum est, sicut ipse alio loco dicit Siculi veteresque Sicani et gentes venere Sicanae saepius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 211)
hunc igitur cum nympha Nomia amaret et ille eam sperneret et Chimaeram potius sequeretur, ab irata nympha amatrice luminibus orbatus est deinde (in) lapidem versus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 683)
Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes, illa deam longo prudens sermone tenebat, dum fugerent nymphae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 41:3)
alii nympham ideo dictam, quoniam qui res Arcadum scripserunt, tradunt sex feminas ibi fuisse quae nymphae vocarentur, in quis et Carmentem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3368)
Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 24:2)
ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnis improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 2:1)
ut autem poetae invo- cent nymphas, sicut hoc loco, item in fine "extremum hunc Arethusa mihi concede laborem", haec ratio est, quod secundum Varronem ipsae sunt nymphae quae et musae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 214)
si id audebis dicere, quod C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 2:2)
cum haud ferme discreparet quin quae ubique regum fuissent Romanorum essent, Siculis cetera cum libertate ac legibus suis servarentur, evocatis ad conloquium iis quibus ab Epicyde creditae res erant, missos se simul ad Marcellum, simul ad eos ab exercitu Siculorum aiunt, ut una omnium qui obsiderentur quique extra obsidionem fuissent fortuna esset neve alteri proprie sibi paciscerentur quicquam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 420:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION