라틴어 문장 검색

Quis impetu turbidus et in aliquem ruens non quidquid in se venerandi habuit abiecit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 38:2)
Quid ruimus in pugnam ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 238:1)
Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 38:2)
saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:4)
Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 139:2)
Quaedam ferae tela ipsa conmordent et in mortis auctorem per uulnera ruunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.13)
Quisquis percussor ruit quasi diues spolia contempsit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, lugens divitem sequens filius pauperis.28)
Ruentem ciuitatis statum unius parietis ruina suspendit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.6)
penetrare iussus solis aestivi plagas et adusta medius regna quae torret dies utrimque montes solvit ac rupto obice latam ruenti fecit Oceano viam.
(세네카, Hercules Furens 3:15)
Quantus incedit populus per urbes ad novi ludos avidus theatri, quantus Eleum ruit ad Tonantem, quinta cum sacrum revocavit aestas;
(세네카, Hercules Furens 12:34)
flexo genu iam totus ad terram ruit, ut caesa silvis ornus aut portum mari datura moles, vivis an leto dedit idem tuos qui misit ad mortem furor?
(세네카, Hercules Furens 15:26)
ruat ira in omnis:
(세네카, Hercules Furens 17:23)
me nuptiali victimam feriat die infestus, Iolen dum supra exanimem ruam.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:7)
nam rara fides ubi iam melior fortuna ruit.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:6)
hasne ego opposui manus caelo ruenti?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION