라틴어 문장 검색

Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, volnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 420:1)
sensere Salapitani fraudem, et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio - perfuga autem Romanus erat - ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 425:1)
eo tempore adfirmat se quaesisse occasionem quam tandem oblatam deum immortalium beneficio non omiserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 519:3)
numquam talem occasionem liberandae Hispaniae fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 23:1)
non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro dimicaverunt, praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi Hannibali, nisi accitus ab nobis Scipio intervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 255:4)
hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 316:1)
In invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 526:1)
haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 37:1)
tandem relatum responsum, quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, iniquis per occasionem adiectis, quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 46:1)
nequiquam postea, si tum cessassent, praetermissam occasionem quaesituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 160:1)
occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 217:1)
et equitatus quidem cessit, duces caetratae cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene gerendae rei amisere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 405:1)
Heraclides, praefectus regius, classem ibi tenebat, magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 533:1)
maiores natu negabant triumphum, et quod alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 552:1)
et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe stativis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur, praesidia per occasiones summittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 177:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION