라틴어 문장 검색

Cum infunditur cuti, quin frigidum sit nec medici infitias eunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 3:2)
Docet hoc et levitas cutis et splendor, docent praecipue adsiduae purgationes superfluo exonerantes corpus humore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 17:2)
Contra senibus siccum corpus est, quod probat asperitas et squalor cutis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 19:1)
Levitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:3)
Dic, oro te, quae facit causa, ut sinapi et piper, si adposita cuti fuerint, vulnus excitent et loca perforent, devorata vero nullam ventris corpori inferant laesionem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 7:3)
Calida, inquit, quae adhaeserit nostro corpori mox praebet tactum sui mansuetiorem, vel quia cuti adsuevit vel quia frigus accepit a nobis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:2)
Nam pars anterior capitis humidior occipitio est, et inde crebro solet incipere canities.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 2:3)
Si ergo siccitas calvos efficit, et posteriora capitis sicciora esse dixisti, cur calvum occipitium numquam videmus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 4:1)
Siccitas occipitii non ex vitio sed ex natura est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:2)
ideo omnibus sicca sunt occipitia.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:3)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
ad hoc animoso occursu natura festinat, quam sanguis comitando quasi alacritate integritatis suae compotem tinguit cutem, et inde similis color nascitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 6:5)
Hoc demerso humor dilutior cuti remanet, et inde pallescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 8:2)
Saucia maiores animos ut pectora gestant, Dum dolor est ictusque recens, et mobile nervis Conamen calidus praebet cruor, ossaque nondum Adduxere cutem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:20)
Iam riget atra cutis, distentaque lumina rumpit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION