라틴어 문장 검색

igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 3:1)
eorum sacra deprehendas ac superstitionum persuasiones;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 4:1)
porro in eius modi consiliis periculosius esse deprehendi quam audere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 6:3)
quos quod tandem invenistis, non restiterunt, sed deprehensi sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 3:1)
vel si cadere necesse sit, occurrendum discrimini:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장6)
centurio is praetoriae cohortis, a Galba custodiae Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis et scelus exprobrans ac modo manu modo voce vertendo in se percussores quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 43장2)
panderet modo sinum et venienti Fortunae occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장13)
isque terror Gallias invasit ut venienti mox agmini universae civitates cum magistratibus et precibus occurrerent, stratis per vias feminis puerisque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장4)
qui trepidi, fortuitusne militum furor an dolus imperatoris, manere ac deprehendi an fugere et dispergi periculosius foret, modo constantiam simulare, modo formidine detegi, simul Othonis vultum intueri;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 81장2)
mox universum exercitum occurrere infanti filio iubet, perlatumque et paludamento opertum sinu retinens Germanicum appellavit cinxitque cunctis fortunae principalis insignibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장9)
deprehensi cum litteris edictisque Vespasiani per Raetiam et Gallias militum et centurionum quidam ad Vitellium missi necantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장3)
qui praesens eoque validior mutatum id consilium finxit ut ingruenti bello tota mole occurreretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장6)
datum per agros signum ut, qua cuique proximum, omissa praeda proelio occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장7)
neque enim ambigua esse quae occurrant, noctem et ignotae situm urbis, intus hostis et cuncta insidiis opportuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장4)
Vt Cremonam venere, novum immensumque opus occurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION