라틴어 문장 검색

cum pater amisso fluitantem errare magistro sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, multa gemens, casuque animum concussus amici "O nimium caelo et pelago confise sereno, nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:7)
Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, et ferruginea subvectat corpora cymba, iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:5)
pars vertere terga, ceu quondam petiere rates;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 19:9)
externi venient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:8)
Quae causa rates aut cuius egentis litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 11:3)
Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis tempestas ierit campos, quibus actus uterque Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, audiit et siquem tellus extrema refuso summovet oceano et siquem extenta plagarum quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:5)
moliri iam tecta videt, iam fidere terrae, deseruisse rates:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:2)
Ut celsas videre rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitis incumbere remis, terrentur visu subito cunctique relictis consurgunt mensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:3)
qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:2)
Tantos ratibus quis depulit ignes?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:2)
Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae debita complerant, cum Turni iniuria Matrem admonuit ratibus sacris depellere taedas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:1)
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean armetque rates pelagoque vehatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 7:1)
tollite, ferte rates;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:5)
" Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates arvis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:8)
Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION