라틴어 문장 검색

"curanda mercis qualitas, quaenam mihi contingat olim perpetis substantiae;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1184)
"hic nempe vester Christus haud olim fuit, quem tu fateris ipse suffixum cruci."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1229)
"sescenta possum regna pridem condita proferre toto in orbe, si sit otium, multo ante clara quam capellam Gnosiam suxisse fertur Iuppiter, Martis pater, sed illa non sunt, haec et olim non erunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1251)
hanc ille sancti martyris vocem libens amplexus unum de caterva infantium parvum nec olim lacte depulsum capi captumque adesse praecipit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1266)
praefectus ergo ratus elinguem virum cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens nil in deorum blateraret dedecus, iubet reduci iam tacentem ac debilem multo loquentis turbine olim territus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1386)
hic in regestis est liber caelestibus, monumenta servans laudis indelebilis, relegendus olim sempiterno iudici, libramine aequo qui malorum pondera et praemiorum conparabit copias.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1467)
quanta virum iaceant congestis corpora acervis nosse licet, quorum nomina nulla legas, sexaginta illic defossas mole sub una reliquias memini me didicisse hominum, quorum solus habet conperta vocabula Christus, utpote quos propriae iunxit amicitiae, haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes rerum apices veterum per monumenta sequor, invenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati presbyter attigerat nostra sequenda negans, usque ad martyrii provectum insigne tulisse lucida sanguinei praemia supplicii, nec mirere senem perversi dogmatis olim munere ditatum catholicae fidei, cum iam vesano victor raperetur ab hoste exultante anima carnis ad exitium, plebis amore suae multis comitantibus ibat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.4)
omne onus ex umeris reiecerat, omnibus ibat nudata induviis multo et se fasce levarat, olim divitiis gravibusque oppressa talentis, libera nunc miserando inopum, quos larga benigne foverat effundens patrium bene prodiga censum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1160)
Tu illos duos olim pro re tollebas tua, Quod satis putabas tua bona ambobus fore, Et me tum uxorem credidisti, scilicet, Ducturuml:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 347)
Fuit olim hinc quidam senex, Mercator:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 319)
atque ex hoc misera sollicita est, diem Quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 564)
Alium esse censes nunc me atque olim cum dabam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 324)
Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est, Et istaec una parva virgo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 464)
Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 224)
Nisi si illa forte, quae olim periit parvula Soror, hanc se intendit esse, ut est audacia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 323)

SEARCH

MENU NAVIGATION