라틴어 문장 검색

Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transverso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장4)
Igitur conpressa volva conquiescere, hiante leniter trahere oportet, et per has occasiones paulatim eum educere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장22)
et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장9)
deinde, si id nihil prodest (quod et in veteri cicatrice et ubi nervi laessi sunt evenire consuevit) videre oportet, nervine id vitium an cutis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 32장4)
Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisve nituntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장49)
Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius vitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장4)
Sin autem nigrities est aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장26)
si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장12)
Nam neque utique certa sedes, ut supra (1.2) posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtave aliquid fissum habere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장20)
Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumve os inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장42)
Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt vitanda, quaecumque mandenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장89)
Illa utique capite fracto servanda sunt, ut, donec iam valida cicatrix sit, vitentur sol, ventus, frequens balineum, maior vini modus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장104)
Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 6장4)
itemque utique primis diebus habendum silentium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장25)
Ab uno vero et vicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 9장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION