라틴어 문장 검색

ex infimo specu vocem redditam ferunt, imperium summum Romae habebit, qui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri tulerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 576:2)
ipsi inter se uter prior, cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti permittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 577:2)
Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem velut si prolapsus cecidisset terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 578:1)
amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se . quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 483:2)
in derectum utrimque nitentes stantibus ac confertis postremo turba equis vir virum amplexus detrahebat equo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 565:1)
lacrimantem inde iuvenem cernens medium conplectitur atque osculo haerens non ante precibus abstitit quam pervicit ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 106:1)
conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 342:1)
frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 25:1)
nam ut primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 58:2)
quid deinde aberit quin ab Gadibus ad mare rubrum Oceano fines terminemus, qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum genus secundum deos nomen Romanum veneretur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 220:1)
Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 556:1)
Ecastor equidem te certo heri advenientem ilico, et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul, mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2138)
Aio, adveniensque ilico me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2343)
Iam illud non placet principium de osculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2345)
Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 234)

SEARCH

MENU NAVIGATION