라틴어 문장 검색

tantum enim necesse est timeat, quantum timeri voluit, et manus omnium observet et eo quoque tempore, quo non captatur, peti se iudicet nullumque momentum immune a metu habeat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 116:2)
Quibusdam libenter parcas, a quibusdam te vindicare fastidias et non aliter quam ab animalibus parvis sed obterentem inquinantibus reducenda manus est;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 129:2)
Nemo dignitati perditae parcit;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:5)
parcetur ubique manibus tuis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 7:7)
parcet enim sapiens, consulet et corriget;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:2)
tu gratiae nostrae, tamquam alienis rebus utereris, pepercisti et ex honoribus nostris nihil ad te nisi voluptas et impensa pertinuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 102:5)
eat aliquis et fata tantum aliquando nefas ausura sibi non pepercisse con- queratur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 3:4)
Quantulum erat tibi immunem ab hac iniuria praestare eum hominem, in quem videbatur indulgentia tua ratione certa pervenisse et non ex tuo more temere incidisse !"
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 13:3)
nihil umquam ulli parcunt nec remittunt.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 21:4)
Nulli parcendum est rei magis quam huic, cuius tam frequens usus est.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 23:4)
" Quod nihil nobis mali, antequam eveniat, proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi iter alienis non admonemur casibus illos esse communes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 46:2)
ne deos quidem fabulae immunes reliquerunt, puto, ut nostrorum funerum levamentum esset etiam divina concidere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 68:7)
Sed si aestimare volueris, quam valde tibi fortuna, etiam cum saeviret, pepercerit, scies te habere plus quam solacia ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 93:4)
Nam et pueri os parentium feriunt et crines matris turbavit laceravitque infans et sputo adspersit aut nudavit in conspectu suorum tegenda et verbis obscenioribus non pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 59:4)
pudicitiam servulorum suorum adtemptari non vult qui non pepercit suae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 155:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION