라틴어 문장 검색

Nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram splendidaque adversos venabula condit in armos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 43:2)
Exsiluit gremio furibunda torumque ore premens discede, precor, miseroque pudori parce!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:5)
Parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo, neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse, stet mihi ne magno tua gloria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:9)
Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:10)
Qui quamquam saevit pariter rabieque fameque, acrior est rabie:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:10)
et sunt qui parcere Troiae Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 5:2)
cinis ipse sepulti in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:8)
saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos portubus infidis exterruit ales Aello.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 66:2)
O si quis referat mihi casus Ulixem aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira, viscera cuius edam, cuius viventia dextra membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet guttur et elisi trepident sub dentibus artus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 26:2)
fert ecce avidas in pinea Turnus texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:2)
"Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis corpora!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:1)
Ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris, parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 17:5)
- solvere quassatae parcite membra ratis, neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 22)
nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, quod periit, salvum iam caput esse potest, ut mare considat ventisque ferentibus utar, ut mihi parcatis, non minus exul ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 240)
immo ita si scitis, si me meus abstulit error, stultaque mens nobis, non scelerata fuit, quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica iussa mihi, hoc duce si dixi felicia saecula, proque Caesare tura piis Caesaribusque dedi, - si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 257)

SEARCH

MENU NAVIGATION