라틴어 문장 검색

Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam Metellus et Silanus consules designati prouincias inter se partiuerant, Metelloque Numidia evenerat, acri viro et, quamquam aduerso populi partium, fama tamen aequabili et inviolata.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 43장1)
Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile factis notus per omnis tribus declaratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장8)
Nunc ad id, quod tibi promisi, revertor, quomodo quaecumque sunt, in sex modos Plato partiatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 16:1)
aves ex aequo partiuntur cibos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 26:3)
Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 37:1)
Vide tamen, quam multos antecedat, qui a tribus vincitur et tribus eloquentissimis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 9:10)
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 3:2)
Incipit ardentes Phoebus producere flammas, Spargere se rubicunda dies, iam tristis hirundo Argutis reditura cibos inmittere nidis Incipit et molli partitos ore ministrat, Varus eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas improbitate linguae merebatur, exclamavit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 12:2)
tua mecum alimenta partire.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 9:2)
Latro illo colore usus est, sodalem se tribus diuitis filiis fuisse:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 27:6)
carissimos nos habuerunt di immortales habentque, et, qui maximus tribui honos potuit, ab ipsis proximos collocaverunt.
(세네카, 행복론, Liber II 132:1)
Pompeius, qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex maxima parte immaturus invaserat, hanc gratiam rei publicae reddidit, ut in possessionem eius alios quoque induceret quasi potentiae suae detracturus invidiam, si, quod nulli licere debebat, pluribus licuisset ;
(세네카, 행복론, Liber V 95:2)
Utilitatem rei partiris mecum et me in beneficium recipis duobus profuturum.
(세네카, 행복론, Liber VI 58:5)
apparebit autem bona esse, si illa non nisi bonis viris tribu erit, et mala esse, si tantum malis irrogaverit.
(세네카, De Providentia, book 1 54:3)
partita fines regna constituit, novas extruxit urbes/ tecta defendit sua, aliena telis aut petit praedae imminens.
(세네카, 옥타비아 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION