라틴어 문장 검색

Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 33:4)
Fere tamen fibulae latius uulnus esse patiuntur, sutura oras iungit, quae ne ipsae quidem inter se contingere ex toto debent, ut, si quid intus umoris concreuerit, sit qua emanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 37:4)
aut si id uulneris ratio non patitur, media primum inicienda est, ut tum in utramque partem ducatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 42:4)
isque, si graue uulnus est, abstinere, quantum uires patiuntur, ante inflammationem cibo debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 45:2)
- Oportet, si uires patiuntur, sanguinem mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 66:2)
- In eiusmodi casu primum est, si uires patiuntur, sanguinem mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 71:2)
Alioqui res utrique succurri patitur, siquidem utraque cicatrix exulcerari scalpello potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 79:2)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 4:1)
Et si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 5:4)
si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri uini cum pipere, uel quidlibet aliud quod calori mouendo est, ne umorem intus coire patiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 11:2)
Si id nimium supercreuit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 10:2)
Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admouendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 23:1)
eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 9:3)
nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:3)
Ea res et leuis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION