라틴어 문장 검색

Totae adeo conversae acies, omnesque Latini, omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus et Messapus equum domitor et fortis Asilas Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae, pro se quisque viri summa nituntur opum vi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 22:11)
Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:2)
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:8)
At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, infelix crinis scindit Iuturna solutos, unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 32:1)
alarum verbera nosco letalemque sonum, nec fallunt iussa superba magnanimi Iovis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 32:8)
quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, quo cursu deserta petiverit, et quibus ante infelix sua tecta supervolitaverit alis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.45)
Saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter et bibit ingens arcus et e pastu decedens agmine magno corvorum increpuit densis exercitus alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:10)
In medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivum solem, si forte morantes sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:5)
ipsi per medias acies insignibus alis ingentes animos angusto in pectore versant, usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:7)
tu regibus alas eripe;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 6:3)
saepe etiam duris errando in cotibus alas attrivere ultroque animam sub fasce dedere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:4)
te Iovis inpio tutela Saturno refulgens eripuit volucrisque Fati tardavit alas, cum populus frequens laetum theatris ter crepuit sonum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1710)
victor propositi simul ac perveneris illuc, sic positum servabis onus, ne forte sub ala fasciculum portes librorum ut rusticus agnum, ut vinosa glomus furtivae Pyrria lanae, ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 135)
quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas, dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 169)
namque sagacius unus odoror, polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis quam canis acer ubi lateat sus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 123)

SEARCH

MENU NAVIGATION