라틴어 문장 검색

quae sit p. c. v. accessu enim aetatis quanta sit virtus agnoscitur et cuius gloriae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 272)
sicut enim maiores se sermone cognoscunt, ita infantes parentes risu se indicant agnoscere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 603)
quas cum Tereus agnito scelere insequeretur, omnes in aves mutati sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 786)
sed qui disci- plinas pontificum interius agnoverunt, ea die festo sine piaculo dicunt posse fieri, quae supra terram sunt, vel quae omissa nocent, vel quae ad honorem deorum pertinent, et quidquid fieri sine institutione novi operis potest:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2708)
caeli menses id est duodecim signa, quibus menses agnoscimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3351)
hinc est quod dicit 'in quos orbes caeli erret ignis Cyllenius', id est utrum in australem, an in septentrionalem partem inclinetur et cui plane- tarum cohaereat, ut qualitatem Mercurii ex illo possis agnoscere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3357)
et versa vice dat prognostica, quibus agnoscamus ex tempestatibus caelo se- renitatem futuram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3932)
Nyctimone postquam cum patre concubuit et agnovit facinus esse, in silvis se abdidit et lucem refugit, ubi deorum voluntate conversa est in avem, quae pro tanto facinore omnibus avibus est admirationi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4034)
oraque corticibus sumunt h. c. quia necesse erat pro ratione sacrorum aliqua ludicra et turpia fieri, quibus posset po- pulo risus moveri, qui ea exercebant propter verecundiae remedium hoc adhibuerunt, ne agnoscerentur, ut personas factas de arborum corticibus sumerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3871)
informis terra nivis superfusione carens varietate for- marum nullisque agnoscenda limitibus, inlimitata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3541)
"cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam illam et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem requiro?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 1:4)
"Etiam per quietem deos videmus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem negamus, nolumus, peieramus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:15)
"nondum adgnoscis fragilitatem?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:6)
"Quod ipsum explorare et eruere sine univcrsitatis inquisitione non possumus, cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi divinitatis rationem diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium mundi civitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque vergentia nihil nata sint prospicere nisi pabulum, nos, quibus vultus erectus, quibus suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae deum adgnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris caelestem claritatem:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:3)
"Adgnoscitisne eadem nos sensisse et egisse, quae sentitis et geritis?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION