라틴어 문장 검색

lucis, quae in aere non extrinsecus illuminato latenter existit, ad sensum felis, noctuae, et hujusmodi animalium quae cernunt noctu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 399:3)
qui illa animalia, ad quorum sensum hujusmodi lux est proportionata, cernant noctu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 399:5)
Atque illud utique notandum est, de destitutionibus sensuum eorumque remediis hic nos tractare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:1)
excepta illa magna fallacia sensuum nimirum quod constituant lineas rerum ex analogia hominis, et non ex analogia universi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:3)
Hoc autem genus instantiarum potius fugit observationem quam sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:3)
Eae sunt, quae supplent informationem ubi sensus plane destituitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:3)
Ea fit, cum deducitur non-sensibile ad sensum, non per operationes sensibiles ipsius corporis insensibilis, sed per contemplationem corporis alicujus cognati sensibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:3)
Videndum itaque de mistura aquae et olei, quae se manifestat ad sensum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:9)
quandoquidem mistura aeris et flammei generis fugiat sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:10)
Atque de instantiis quae juvant sensum, jam dictum est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:1)
Informatio enim incipit a sensu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:3)
Denique objecta sensuum tactus et gustus non feriunt nisi contigua organis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:4)
adeo ut habitantibus circa Canadam moles sive massae glaciales, quae abrumpuntur et natant per oceanum septentrionalem et deferuntur per Atlanticum versus illas oras, percipiantur et incutiant frigora e longinquo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:6)
Quinetiam in explosione plurium bombardarum simul, quae exaudiuntur quandoque ad distantiam triginta milliarium, percipitur sonus prius ab iis qui prope absunt a loco ubi fit sonitus, quam ab iis qui longe.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:9)
nec minus etiam in sensuum nonnullorum odiosis objectis, praecipue in olfactu et gustu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION