라틴어 문장 검색

Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum:
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:2)
Olim enim ita se induit rei publicae Caesar, ut seduci alterum non posset sine utriusque pernicie ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 23:3)
Expedit ergo habere inexorabilia peccatis atque erroribus numina, expedit usque ad ultimam infesta perniciem ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 38:2)
Levis enim et privata pernicies non totas urbes movet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 143:3)
Non ira eum torquebit, non morbus affliget, non suspicio lacesset, non edax et inimica semper alienis processibus invidia consectabitur, non metus sollicitabit, non levitas fortunae cito munera sua transferentis inquietabit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 50:3)
illud quo de agitur, quod unum ad vos pertinet, utraque exempla hortantur, contemnere iniurias et, quas iniuriarum umbras ac suspiciones dixerim, contumelias, ad quas despiciendas non sapiente opus est viro, sed tantum consipiente, qui sibi possit dicere :
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 85:2)
quid, si tibi libuerit relictis in quos ira viritim exarsit aspicere caesas gladio contiones et plebem immisso milite contrucidatam et in perniciem promiscuam totos populos capitis damnatos tamquam aut curam nostram deserentibus aut auctoritatem contemnentibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 12:2)
" Quae accidere feminis videmus, quotiens illas levis periculi suspicio perculit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 71:8)
Sentiet itaque suspiciones quasdam et umbras affectuum, ipsis quidem carebit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 98:5)
Umidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et suspiciones.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 105:1)
Quid, quod non criminationibus tantum, sed suspicionibus impellimur et ex vultu risu que alieno peiora interpretati innocentibus irascimur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 122:1)
Tollenda ex animo suspicio et coniectura, fallacissima irritamenta.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:3)
" Non deerit suspicioni argumentatio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:9)
Nihil nisi quod in oculos incurret manifestumque erit credamus, et quotiens suspicio nostra vana apparuerit, obiurgemus credulitatem;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 130:2)
Quisquis ad se rettulerit, quotiens ipse in suspicionem falsam inciderit, quam multis officiis suis fortuna speciem iniuriae induerit, quam multos post odium amare coeperit, poterit non statim irasci, utique si sibi tacitus ad singula quibus offenditur dixerit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 154:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION