라틴어 문장 검색

Si te nulla movet tantae pietatis imago, at ramum hunc" (aperit ramum, qui veste latebat) "adgnoscas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:15)
"Venisti tandem, tuaque exspectata parenti vicit iter durum pietas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:3)
"Proxumus ille Procas, Troianae gloria gentis, et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:3)
Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello dextera!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:17)
ante omnis pulcher Iulus, atque animum patriae strinxit pietatis imago.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:27)
Figite me, siqua est pietas, in me omnia tela conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:12)
Fallit te incautum pietas tua.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:9)
At vero ut voltum vidit morientis et ora, ora modis Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:15)
Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis hic pietate prior.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:23)
"Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, quem primi colimus, cui pineus ardor acervo pascitur et medium freti pietate per ignem cultores multa premimus vestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, omnipotens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:6)
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, supra homines, supra ire deos pietate videbis, nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:28)
di me tuentur, dis pietas mea et musa cordi est.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 173)
Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti, non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi conpescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere vescimur enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 141)
quae simul centum tetigit potentem oppidis Creten, "pater, o relictum filiae nomen pietasque" dixit "victa furore!
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2710)
cum semel occideris et de te, splendida, Minos fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te restituet pietas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 710)

SEARCH

MENU NAVIGATION