라틴어 문장 검색

Malunt nescire, quia iam oderunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:1)
Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur, contenti iniuria, dum ne domi habeant quod oderunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 4:1)
Timent plecti, si proclamcnt, qui defendi merebuntur, qui etiam ultro perire malint quam sub tali conscientia vivere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 9:1)
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:1)
Si inimicos, ut supra diximus, iubemur diligere, quem habemus odisse?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 1:1)
ipsi enim invicem oderunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 7:2)
contra illi, qui nos oderunt, dolere, non gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 5:7)
Nam si omnem mahgmtatem et si etiam malitiam excogitatam deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecumque condidit non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, perversa administratio conditionis a conditis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:11)
An forsitan sine causa amare liceat quam sine causa odisse?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:15)
Deus certe etiam cum causa prohibet odisse, qui inimicos diligi iubet;
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:16)
Non probabis usquam vanos cursus et iaculatus et saltus vaniores, nusquam tibi vires aut iniuriosae aut vanae placebunt, sed nec cura facticii corporis, ut plasticam dei supergressa, et propter Graeciae otium altiles homines oderis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 18장 1:3)
Odisse debemus istos conventus et coetus ethnicorum, vel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes emittuntur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:1)
At ubi iudex illum tormentis superari, uel a cultu Christianae religionis reuocari non posse persensit, capite eum plecti iussit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:22)
Oderunt, Pholoe, moneo, fastidia divi, Nec prodest sanctis tura dedisse focis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 845)
Nunc omnes odit fastus, nunc displicet illi Quaecumque obposita est ianua dura sera.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 848)

SEARCH

MENU NAVIGATION