라틴어 문장 검색

hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장59)
Eius potiendi Marium maxima cupido invaserat, cum propter usum belli tum quia res aspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat, haud dissimiliter situm munitumque, nisi quod apud Thalam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses una modo atque ea intra oppidum iugi aqua, cetera pluvia utebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장8)
Igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus--nam contra tantas difficultates consilio satis prouidere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam aruo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum uacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat--, tamen pro rei copia satis prouidenter exornat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장1)
Diem nox premit, dies noctem, aestas in autumnum desinit, autumno hiemps instat, quae vere conpescitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:5)
Aestas abît, sed alter illam annus adducet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 11:5)
Seneca Lucilio suo salutem Vt a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, sed iam inclinatura in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec adhuc illi fides est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 671)
Vix media regelatur aestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 1:7)
Sed reservemus ista tunc quaesituri, cum tu mihi scripseris, quantum ab ipso ore montis nives absint, quas ne aestas quidem solvit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 4:1)
Omnes autem istas arbores, quae, ut ita dicam, grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina, quae si prodest, habemus pluviam in nostra potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 21:1)
mulio excalceatus, non propter aestatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:3)
Non quilibet virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere securi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:5)
Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in longa via et pulvis et lutum et pluvia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 3:3)
Aestas calores refert:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 7:3)
Aestas secutura est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 28:6)
scio aestatem non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION