라틴어 문장 검색

Novus maritus coniuge amissa dolet.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.15)
Ego tamen tamquam et iuvenis et firmissimi mortem doleo, doleo autem - licet me imbecillum putes - meo nomine.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 12:1)
'Paete, non dolet.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:10)
' Videnturne haec tibi maiora illo 'Paete, non dolet', ad quod per haec perventum est?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 3:21)
Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tunc dimisi amicissime et nunc ut amicissimum defunctum esse doleo?
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 6:1)
His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 3:1)
Afficior dolore, nec tamen supra modum doleo:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 2:1)
Doleo enim et illum immatura morte indignissime raptum, et hunc optimi fratris adiumento destitutum solisque amicis relictum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 7:1)
Doleo enim feminam maximam eripi oculis civitatis, nescio an aliquid simile visuris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 4:1)
quamquam indignationem quibusdam in locis fortasse ultra epistulae modum extulerim, parum doluisse quam nimis credas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 17:5)
Est enim quaedam etiam dolendi voluptas, praesertim si in amici sinu defleas, apud quem lacrimis tuis vel laus sit parata vel venia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 5:3)
nisi quod tamen est dolendi modus, non est timendi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 6:3)
Doleas enim quantum scias accidisse, timeas quantum possit accidere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 6:4)
amat ut qui verissime, dolet ut qui impatientissime, laudat ut qui benignissime, ludit ut qui facetissime, omnia denique tamquam singula absolvit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:5)
Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur Strata, neque in lecto pallia nostra sedent, Et vacuus somno noctem, quam longa, peregi, Lassaque versati corporis ossa dolent?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION